Rhododendros ne nomen quidem apud nos in- 24.90.1
venit Latinum; rhododaphnen vocant aut nerium. mirum
folia eius quadripedum venenum esse, homini vero contra
serpentes praesidium ruta addita e vino pota. pecus etiam
et caprae, si aquam biberint, in qua folia ea maduerint, 5
mori dicuntur.