Tinguentibus et radicula lanas praeparat, quam
|
24.96.1
|
struthion a Graecis vocari diximus. medetur morbo regio
|
|
et ipsa <et> decoct<um> eius potu, item pectoris vitiis. uri-
|
|
nam ciet, alvum solvit. et vulvas purgat, quam ob rem
|
|
aureum πεσσὸν medici vocant ex ea. e melle prodest
|
5
|
magnifice et tussi, orthopnoeae coclearis mensura, cum
|
|
polenta vero et aceto lepras tollit. eadem cum panace et
|
97.1
|
capparis radice calculos frangit pellitque, panos discutit
|
|
cum farina hordeacia et vino decocta. miscetur et ma-
|
|
lagmatis et collyriis claritatis causa, sternumento utilis
|
|
inter pauca, lieni quoque ac iocineri. eadem pota de-
|
5
|
narii unius pondere ex aqua mulsa suspiriosos sanat, sic
|
|
et pleuriticos et omnes lateris doloris.—Apocyni semen
|
98.1
|
ex aqua—frutex est folio hederae, molliore tamen, et
|
|
minus longis viticulis, semine acuto, diviso, lanuginoso,
|
|
gravi odore—canes et omnes quadripedes necat in cibo
|
|
datum.
|
5
|