Tinguentibus et radicula lanas praeparat, quam 24.96.1
struthion a Graecis vocari diximus. medetur morbo regio
et ipsa <et> decoct<um> eius potu, item pectoris vitiis. uri-
nam ciet, alvum solvit. et vulvas purgat, quam ob rem
aureum πεσσὸν medici vocant ex ea. e melle prodest 5
magnifice et tussi, orthopnoeae coclearis mensura, cum
polenta vero et aceto lepras tollit. eadem cum panace et 97.1
capparis radice calculos frangit pellitque, panos discutit
cum farina hordeacia et vino decocta. miscetur et ma-
lagmatis et collyriis claritatis causa, sternumento utilis
inter pauca, lieni quoque ac iocineri. eadem pota de- 5
narii unius pondere ex aqua mulsa suspiriosos sanat, sic
et pleuriticos et omnes lateris doloris.—Apocyni semen 98.1
ex aqua—frutex est folio hederae, molliore tamen, et
minus longis viticulis, semine acuto, diviso, lanuginoso,
gravi odore—canes et omnes quadripedes necat in cibo
datum. 5