LIBER XXV
Ipsa quae nunc dicetur herbarum claritas, me- 25.1.1
dicinae tantum gignente eas Tellure, in admirationem
curae priscorum diligentiaeque animum agit. nihil ergo
intemptatum inexpertumque illis fuit, nihil deinde occul-
tatum quodque non prodesse posteris vellent. at nos ela- 5
borata <i>is abscondere ac supprimere cupimus et fraudare
vitam etiam alienis bonis. ita certe recondunt qui pauca 2.1
aliqua novere, invidentes aliis, et neminem docere in
auctoritatem scientiae est. tantum ab excogitandis novis
ac iuvanda vita mores absunt, summumque opus ingenio-
rum diu iam hoc fuit, ut intra unumquemque recte facta 5
veterum perirent. at, Hercules, singula quosdam inventa
deorum numero addidere, omnium utique vitam clariorem
fecere cognominibus herbarum, tam benigne gratiam me-
moria referente. non aeque haec cura eorum mira <e>s<t> in 3.1
<i>is, quae satu blandiuntur aut cibo invitant: culmina quo-
que montium invia et solitudines abditas omnesque terrae
fibras scrutati invenere, quid quaeque radix polleret, ad
quos usus herbarum fila pertinerent, etiam quadripedum 5
pabulo intacta ad salutis usus vertentes.