Nulla tamen Romanae nobilitatis plus habet quam 25.105.1
hiera botane. aliqui aristereon, nostri verbenacam vocant.
haec est quam legatos ferre ad hostes indicavimus; hac
Iovis mensa verritur, domus purgantur lustranturque. ge-
nera eius duo: foliosa, quam feminam putant, mas rario- 5
ribus foliis. ramuli utriusque plures, tenues, cubitales, 106.1
angulosi, folia minora quam quercus angustioraque, divi-
suris maioribus, flos glaucus, radix longa, tenuis. nascitur
ubique in planis aquosis. quidam non distingunt et unum
omnino genus faciunt, quoniam utraque eosdem effectus 5
habeat. utraque sortiuntur Galli et praecinunt responsa,
sed Magi utique circa hanc insaniunt: hac perunctos in-
petrare quae velint, febres abigere, amicitias conciliare
nullique non morbo mederi. colligi debere circa canis 107.1
ortum ita, ne luna aut sol conspiciat, favis ante et melle
terrae ad piamentum datis; circumscriptam ferro effodi
sinistra manu et in sublime tolli; siccari in umbra sepa-
ratim folia, caulem, radicem. aiunt, si aqua spargatur tri- 5
clinium, <in> qua maduerit, laetiores convictus fieri. adversus
serpentes conteritur ex vino.