Oculorum aciem centaurio maiore putant ad- 25.142.1
iuvari, si addita aqua foveantur, suco vero minoris cum
melle culices, nubeculas, obscuritates discuti, cicatrices ex-
tenuari, albugines quidem etiam iumentorum sideritide.
nam chelidonia supra dictis omnibus mire medetur. pa- 5
nacis radicem cum polenta epiphoris inponunt. hyoscyami
semen et bibunt obolo, tantundem meconii adicientes vi-
numque, ad epiphoras inhibendas. inungunt et Gentianae
suco, quem collyriis quoque acrioribus pro meconio miscent.
facit claritatem et Euphorbeum inunctis. instillatur plan- 143.1
taginis sucus lippitudini. caligines aristolochia discutit,
Hiberis adalligata capiti, quinquefolium. epiphoras et si
qua in oculis vitia sunt emendat verbascum. epiphoris
inponitur peristereos ex rosaceo vel aceto. ad hypochysis 5
et caliginem cyclamini pastillos diluunt, peucedani sucum
ut diximus, ad claritatem et caligines cum meconio et ro-
saceo. psyllion inlitum fronti epiphoras suspendit.