Anagallida aliqui acoron vocant. duo genera 25.144.1
eius: mas flore phoeniceo, femina caeruleo, non altiores
palmo, frutice tenero, foliis pusillis, rotundis, in terra
iacentibus. nascuntur in hortis et aquosis. prior floret
caerulea. utriusque sucus oculorum caliginem discutit cum 5
melle et ex ictu cruorem et argema rubens, magis cum
Attico melle inunctis. pupillas dilatat, et ideo ha<e> in-
unguntur ante quibus paracentesis fit. iumentorum quoque
oculis medentur. sucus caput purgat per nares infusus
ita, ut deinde vino colluatur. bibitur et contra angues suci 10
drachma in vino. mirum quod feminam pecora vitant aut, 145.1
si decepta similitudine—flore enim tantum distant—
degustavere, statim eam, quae asyla appellatur, in reme-
di<um> quaerunt. a nostris fe<l>is ocul<u>s vocatur. praecipiunt
aliqui effossuris ante solis ortum, priusquam quicquam 5
aliud loquantur, salutare eam, sublatam exprimere; ita
praecipuas esse vires. de Euphorbeae suco satis dictum
est. lippitudini, si tumor erit, absinthium cum melle tritum,
item cum * * * Vettonicae farina conveniet.