Panaces ipso nomine omnium morborum remedia 25.30.1
promittit, numerosum et dis inventoribus adscriptum. unum
quippe Asclepion cognominatur, a quo is filiam Panaciam
appellavit. sucus est coactus ferulae qualem diximus, ra-
dice multi corticis et salsi. hac evolsa scrobem repleri vario 5
genere frugum religio est ac terrae piamentum. ubi et 31.1
quonam fieret modo aut quale maxime probaretur, inter pere-
grina docuimus. id, quod e Macedonia adfertur, buco-
licon vocant armentariis sponte erumpentem sucum exci-
pientibus; hoc celerrime evanescit. et in aliis autem 5
generibus inprobatur maxime nigrum ac molle; id enim
argumento est cera adulterati.—Alterum genus 32.1
Heracleon vocant et ab Hercule inventum tradunt, alii
origanum Heracleoticum aut silvestre, quoniam est ori-
gano simile, radice inutili, de quo origano diximus.—
Tertium panaces Chironium cognominatur ab inven- 5
tore. folium eius simile lapatho, maius tamen et hirsutius,
flos aureus, radix parva. nascitur pinguibus locis. huius
flos efficacissimus, eoque amplius quam supra dicta prodest.
—Quartum [genus] panaces, ab eodem Chirone re- 33.1
pertum, centaurion cognominatur, sed et Pharnaceon, in
controversia inventionis a Pharnace rege deductum. seritur
hoc, longioribus quam cetera foliis et serratis. radix odo-
rata in umbra siccatur vinoque gratiam adicit. <alia> eius 5
genera duo fecere aliqui, levis folii, alterum tenuius.