Herculi eam quoque adscribunt, quae Apollinaris 25.35.1
aut a rabi<e a>li<i>s altercum, apud Graecos vero hyoscyamos
appellatur. plura eius genera: unum nigro semine, floribus
paene purpureis, spinosum <c>ali<ce>, nascitur in Galatia; vul-
gare autem candidius est et fruticosius, altius papavere; 5
tertii semen <i>rionis semini simile est, omnia insaniam
gignentia capitisque vertigines. quartum genus molle, lanu- 36.1
ginosum, pinguius ceteris, candidi seminis, in maritimis
nascens. hoc recepere medici, item rufi seminis; nonnum-
quam autem candidum rufescit, si non ematuruit, inproba-
turque. et alioqui nulla nisi cum inaruit legitur. natura 5
vini, ideo mentem caputque infestans. usus seminis et
per se et suco expresso. exprimitur separatim et cau-
libus foliisque. utuntur et radice, temeraria in totum, ut
arbitror, medicina. quippe etiam foliis constat mentem 37.1
corrumpi, si plura quam IIII bibant; * * * etiam antiqui
in vino, febrim depelli arbitrantes. oleum fit ex semine,
ut diximus, quod ipsum auribus infusum temptat mentem,
mireque, ut contra venenum, remedia prodidere iis, qui 5
id bibissent, et ipsum pro remediis, adeo nullo omnia ex-
periendi fine, ut coga<n>t etiam venena prodesse.