Linozostis sive partheniu<m> Mercuri inventum 25.38.1
est. ideo apud Graecos Hermu poan multi vocant eam,
apud nos omnes Mercurialem. duo eius genera, masculus
et femina, quae efficacior, caule et cubitali, interdum ra-
moso in cacumine, ocimo angustioribus foliis, geniculis * * * , 5
densis alarum cavis multis, semine in geniculis depen-
dente, feminae copioso, mari iuxta genicula stant<e et> ra-
riore ac brevi contortoque, feminae soluto et candido.
folia maribus nigriora, feminis candidiora; radix super- 39.1
vacua, praetenuis. nascuntur in campestribus cultis. mirum
est quod de utroque eorum genere proditur: ut mares
gignantur, hunc facere, ut feminae, illam; hoc contingere,
si a conceptu protinus bibatur sucus in passo edanturve 5
<f>olia decocta ex oleo et sale, vel cruda ex aceto. quidam
decocunt eam in novo fictili cum heliotropio et II vel III
spicis, donec co<g>atur. decoctum dari iubent et herbam 40.1
ipsam in cibo altero die purgationis mulieribus per tri-
duum, quarto die a balineo coire eas. Hippocrates miris
laudibus in mulierum usum praedicavit has, a<t> hunc mo-
dum medicorum nemo novit. ille eas volvae cum melle 5
vel rosaceo vel irino vel li<l>ino admovit, item ad ciendos
menses secundasque. idem praestare potu fotuque dixit.
instillavit auribus olidis suc<um>, inunxit cum vino vetere
alvo. folia inposuit epiphoris; stranguriae et vesicis de- 41.1
coctum eius dedit cum murra et ture. alvo quidem sol-
vendae vel in febri decoqu<i>tur quantum manus capiat in
II sextariis aquae ad dimidias; bibitur sale et melle ad-
mixto nec non cum ungula suis aut gallinaceo decocta 5
salubrius. purgationis causa putavere aliqui utramque
dandam sive cum malva decoctam. thoracem purgant,
bilem detrahunt, sed stomachum laedunt. reliquos usus
dicemus suis locis.