Inveni<s>se et Achilles discipulus Chironis qua vol- 25.42.1
neribus mederetur—quae ob id Achilleos vocatur—
ac sanasse Telephum dicitur. alii primum aeruginem in-
venisse utilissimam emplastris—ideoque pingitur ex
cuspide decutiens eam gladio in volnus Telephi—, alii 5
utroque usum medicamento volunt. aliqui et hanc panacem
Heracliam, alii sideriten et apud nos mil<i>foliam vocant,
cubitali scapo, ramosam, minutioribus quam feniculi foliis
vestitam ab imo. alii fatentur quidem illam vulneribus 43.1
utilem, sed veram Achilleon esse scapo caeruleo pedali,
sine ramis, ex omni parte singulis foliis rotundis eleganter
vestitam; alii quadrato caule, capitulis marruvii, foliis
quercus; hac etiam praecisos nervos glutinar<i>. faciunt 5
ali<i> et sideritim in maceriis nascentem, cum teratur, foedi
odoris; etiamnum aliam similem huic, sed candidioribus 44.1
foliis et pinguioribus, teneriorem cauliculis, in vineis
nascentem, aliqui vero binum cubitorum, ramulis exilibus,
triangulis, folio f<e>licis pediculo longo, betae semine, omnes
volneribus praecipuas. nostri eam, quae est latissimo folio, 5
scopas regias vocant. medetur anginis suum.