Album optimum, quod celerrime movet sternu- 25.56.1
menta, sed multum terribilius nigro, praecipue si quis
apparatum poturorum apud antiquos legat contra horrores,
strangulatus, intempestivas somni vires, singultus infinitos
aut sternumenta, stomachi dissolutiones, tardiores vomitus 5
aut longiores, exiguos aut nimios. quippe alia dare soliti,
quae concitarent vomitiones, ipsumque helleborum ex-
trahere medicamentis aut clysteribus, saepius etiam sanguine
venis emisso. iam vero et cum prospere cedat, terribilius 57.1
variis coloribus vomitionum et post vomitiones observatione
alvi, balinearum dispensatione, totius corporis cura, ante-
cedente omnia haec magno terrore famae, namque tra-
dunt absumi carnes, si coquatur una. sed antiquorum 5
vitium erat quod propter hos metus parcius dabant, cum
celerius erumpat, quo largius sumitur. Themison binas, 58.1
non amplius, drachmas datavit; sequentes et quaternas
dedere claro Herophili praeconio, qui helleborum for-
tissimi ducis similitudini aequabat; concitatis enim intus
omnibus ipsum in primis exire. praeterea mirum inventum 5
est, quod incisum forficulis, ut diximus, cribrant: cortex
remanet, hoc inaniunt; medulla cadit, haec in nimia pur-
gatione data vomitiones sistit.