Cavendum est felici quoque cura, ne nubilo die 25.59.1
detur, inpetibiles quippe cruciatus existunt. nam aestate
potius quam hieme dandum non est in dubio. corpus VII
diebus ante praeparandum cibis acribus, abstinentia vini,
quarto et tertio die vomitionibus, pridie cenae abstinentia. 5
album et in dulci datur, aptissime vero in lente aut pulte.
nuper invenere dissectis raphanis inserere helleborum
rursusque conprimere raphanos, ut transeat vis, atque
lenimento dare. reddi post IIII fere horas incipit; totum
opus septenis peragitur horis. medetur ita morbis comi- 60.1
tialibus, ut diximus, vertigini, melancholicis, insanientibus,
lymphatis, elephantiasi albae, lepris, tetano, tremulis, poda-
gricis, hydropicis incipientibusque tympanicis, stomachicis,
spasticis cynicis, ischiadicis, quartanis, quae aliter non de- 5
sinant, tussi veteri, inflationibus, torminibus redeuntibus.