Centaurio curatus dicitur Chiron, cum Herculis 25.66.1
excepti hospitio pertractanti arma sagitta excidisset in
pedem, quare aliqui Chironion vocant. folia sunt lata et
oblonga, serrato ambitu, dens<i> ab radice caules ternum
cubitorum, geniculati—in his capita ceu papaverum—, 5
radix vasta, rubescens, tenera fragilisque, ad bina cubita,
madida suco, amara cum quadam dulcedine. nascitur in 67.1
collibus pingui solo, laudatissima in Arcadia, Elide, Mes-
senia, Pho<l>oe, Lycaeo, et in Alpibus vero plurimisque aliis
locis. in Lycia quidem et ex ea Lycium faciunt. vis in
vulneribus tanta <e>s<t>, ut cohaerescere etiam carnes tradant, 5
si coquatur simul. in usu radix, tantum II drachmis
bibenda quibus dicetur, si febris sit, in aqua trita, ceteris
in vino. medetur et <fe>b<r>ium morbis decoctae sucus.