Est alterum centaurium cognomine lepton, minutis 25.68.1
foliis, quod aliqui libad<i>on vocant, quoniam secundum
fontes nascitur, origano simile, angustioribus et longioribus
foliis, anguloso caule, pal<m>um alto, frutic<o>sum, flore lych-
nidis, radice tenui et supervacua, suco efficax. ipsa herba 5
autumno legitur, sucus e fronde. quidam caules concisos
madefaciunt diebus XVIII atque ita exprimunt. hoc cen-
taurium nostri fel terrae vocant propter amaritudinem
summam, Galli exacum, quoniam omnia mala medicamenta
potum e corpore exigat per alvum. 10