Antea condiderat solus apud nos, quod equidem 25.5.1
inveniam, Pompeius Lenaeus Magni libertus, quo pri-
mum tempore hanc scientiam ad nostros pervenisse animo
adverto. namque Mithridates, maximus sua aetate regum,
quem debellavit Pompeius, omnium ante se genitorum dili- 5
gentissimus vitae fuisse argumentis, praeterquam fama,
intellegitur. uni ei excogitatum cotidie venenum bibere 6.1
praesumptis remediis, ut consuetudine ipsa innoxium fieret;
primo inventa genera antidoti, ex quibus unum etiam no-
men eius retinet; illius inventum, sanguinem anatum Ponti-
c<a>rum miscere antidotis, quoniam veneno viverent; ad 5
illum Asclepiadis medendi arte clari volumina compo-
sita extant, cum sollicitatus ex urbe Roma praecepta pro
se mitteret; illum solum mortalium certum est XXII linguis
locutum, nec <e> subiectis gentibus ullum hominem per inter-
pretem appellatum ab eo annis LVI, quibus regnavit. is 7.1
ergo in reliqua ingeni magnitudine medicinae peculiariter
curiosus et ab omnibus subiectis, qui fuere magna pars
terrarum, singula exquirens scrinium commentationum ha-
rum et exemplaria effectusque in arcanis suis reliquit, 5
Pompeius autem omni praeda regia potitus transferre ea
sermone nostro libertum suum Lenaeum grammaticae
artis iussit vitaeque ita profuit non minus quam reipublicae
victoria illa.