Celebravit et Themiso medicus vulgarem her- 25.80.1
bam plantaginem tamquam inventor volumine de ea edito.
duo eius genera: minor angustioribus foliis et nigrioribus
linguae pecorum similis, caule anguloso in terram incli-
nato, in pratis nascens; altera maior, foliis laterum modo 5
inclusa, quae quia septena sunt, quidam eam heptapleuron
vocavere. huius et caulis cubitalis est. et ip<s>a in umidis
nascitur, multo efficacior. mira vis in siccando densando-
que corpore, cauterii vicem optinens. nulla res aeque
sistit fluctiones, quas Graeci rheumatismos vocant. 10