Est et buphthalmus similis boum oculis, folio 25.82.1
feniculi, circa oppida nascens, fruticosa caulibus, qui et
manduntur decocti. quidam chalcan vocant. haec cum
cera st<e>atomata discutit.
  Invenere herbas et universae gentes, Scythia pri- 5
mam eam, quae Scythice vocatur circa <Ma>eotim nascens,
praedulcem alias utilissimamque ad ea, quae as<th>mata vo-
cant. magna et ea commendatio, quod in ore eam ha-
bentes sitim famemque non sentiunt.—Idem praestat 83.1
apud eosdem hippace, distincta, quod in equis quoque
eundem effectum habe<a>t, traduntque his duabus herbis
Scythas etiam in duodenos dies durare in fame sitique.
  Ischaemonem Thracia invenit, qua ferunt sangui- 5
nem sisti non aperta modo vena, sed etiam praecisa.
serpit <in> terra, milio similis, foliis asperis et lanuginosis.
farcitur in nares, quae in Italia nascitur, et <ciet> sangui-
nem, eadem adalligata sistit.