In eadem Hispania inventa <e>st Cantabrica per 25.85.1
divi Augusti tempora a Cantabris reperta. nascitur ubique
caule iunceo, pedali, in quo sunt flosculi oblongi veluti
calathi, in his semen perquam minutum. nec alias defuere
Hispaniae herbis exquirendis, ut in quibus etiam nunc 5
hodie in more sit laetiore convictu potionem e centum
herbis mulso additis credere saluberrimam suavissimam-
que. nec quisquam genera earum iam novit aut multi-
tudinem, numerus tamen constat in nomine.