Animalia quoque invenere herbas, in primisque 25.89.1
chelidoniam. hac enim hirundines oculis pullorum in nido
* * * restituuntque visum, ut quidam volunt, etiam erutis
oculis. genera eius duo: maior fruticosa, folio pastinacae
erraticae ampliore, ipsa altitudine II cubitorum, colos albi- 5
cans, flos luteus; minori folia hederae rotundiora, minus
candida. sucus croci, mordax, semen papaveris. florent 90.1
adventu hirundinum, discessu marcescunt. sucus floren-
tibus exprimitur et in aereo vase cum melle Attico leniter
cinere ferventi decoquitur, singulari remedio contra cali-
gines oculorum. utuntur et per se suco et in collyriis, 5
quae chelidonia appellantur ab ea.