Simplicius cervae monstravere elaphoboscon, de 25.92.1
qua diximus, item helxine<n> a partu dictam, osten-
dere, ut indicavimus, dictamnum vulneratae pastu statim
telis decidentibus. non est alibi quam in Creta, ramis
praetenue, puleio simile, fervens et acre gustu. foliis 5
tantum utuntur; flos nullus aut semen aut caulis, radix
tenuis ac supervacua. et in Creta autem non spatiose
nascitur mireque capris expetitur. pro eo est pseudo- 93.1
dictamnum multis in terris nascens, folio simile, ramulis
minoribus, a quibusdam chondris vocatum. minoris effectus
statim intellegitur; dictamnum enim minima potione ac-
cendit os. qui legere eas, in ferula aut harundine con- 5
dunt praeligantque, ne potentia evanescat. sunt qui dicant
utramque nasci multifariam, sed deteriores in agris pinguibus,
veram quidem dictamnum non nisi in asperis. est et 94.1
tertium genus dictamnum vocatum, sed neque facie neque
effectu simile, folio sisymbri, ramis maioribus, praecedente
persuasione illa, quicquid in Creta nascatur, infinito prae-
stare ceteris eiusdem generis alibi genitis, proxime quod 5
in Parnaso. alioqui herbiferum esse et Pelium montem
in Thessalia et Telethrium in Euboea et totam Arcadiam
ac Laconicam tradunt, Arcades quidem non medicaminibus
uti, sed lacte circa ver, quoniam tum maxime sucis herbae
turgeant medicenturque ubera pascuis. bibunt autem vac- 10
cinum, quoniam boves omnivori fere sunt in herbis. po-
tentia earum per quadripedes etiamnum duobus claris
exemplis manifesta fit. circa Abderam et limitem, qui
Diomedis vocatur, equi pasti inflammantur rabie, circa
Potnias vero et asini. 15