Inter nobilissimas aristolochiae nomen dedisse 25.95.1
gravidae videntur, quoniam esset ἀρίστη λεχούσαις. nostri
malum terrae vocant et quattuor genera eius servant:
unum tuberibus radicis rotundis, foliis inter malvam et
hederam, nigrioribus mollioribusque, alterum masculae, ra- 5
dice longa, IIII digitorum longitudine, baculi crassitudine,
tertium longissimae, tenuitate vitis novellae, cuius sit prae-
cipua vis, quae et clema<ti>tis vocatur, ab aliis Cretica.
omnes colore buxeo, caulibus parvis, flore purpureo. ferunt 96.1
baculas parvas, ut cappari. valent radice tantum. est et
quae plistoloc<h>ia vocatur, quarti generis, tenuior quam
proxime dicta, densis radicis capillamentis, iunci plenioris
crassitudine. hanc quidem polyrr<h>izon cognominant. odor 97.1
omnium medicatus, sed oblongae radici tenuiorique gra-
tior; carnosi enim est corticis, unguentis quoque nardinis
conveniens. nascuntur pinguibus locis et campestribus.
effodere eas messibus tempestivum; i<n d>esquamato terreno 5
servantur. maxime tamen laudatur Pontica et in quo-
cumque genere ponderosissima quaeque, medicinis aptior
rotunda, contra serpentes oblonga, in summa tamen gloria
est ea, si modo a conceptu admota vulvis in carne bubula
mares figurat, ut traditur. piscatores Campaniae radicem 98.1
eam, quae rotunda est, venenum terrae vocant, coramque
nobis contusam mixta calce in mare sparsere. advolant
pisces cupiditate mira statimque exanimati fluitant. quae
polyrr<h>izos cognominatur convulsis, contusis, ex alto prae- 5
cipitatis radice pota ex aqua utilissima esse traditur, se-
mine pleuriticis et nervis, confirmare, excalfacere, eadem
satyrion esse.