Morbum regium in oculis praecipue mirari est, te- 26.123.1
nuitatem etiam densitatemque tunicularum felle subeunte.
Hippocrates a septimo die in febri mortiferum signum
esse dicit. nos scimus vixisse aliquos etiam ab hac de-
speratione. fit vero et ci<t>ra febres expugnaturque centaurio 5
maiore ut diximus poto, Vettonica, agarici obolis III ex
vini veteris cyatho, item verbenacae folio obolis III ex
vini calidi hemina quadriduo. sed celerrime quinquefolii 124.1
sucus medetur III cyathis potus. cyclamini radix drachmis
III bibitur in loco calido et a perfrictionibus tuto—su-
dores enim felleos movet—, folia tussilaginis ex aqua,
semen linozostis utriusque inspersum potioni vel cum ab- 5
sinthio aut cicere decoctum, hysopi bacae cum aqua potae,
lichen herba, si, cum sumitur, cetero olere abstineatur,
polythrix in vino data, struthion in mulso.