Durabat tamen antiquitas firma magnasque con- 26.12.1
fessae rei vindicabat reliquias, donec Asclepiades aetate
Magni Pompei orandi magister nec satis in arte ea quae-
stuosus, ut ad alia quam forum sagacis ingenii, huc se
repente convertit atque, ut necesse erat homini qui nec 5
id egisset nec remedia nosset oculis usuque percipienda,
torrenti ac meditata cotidie oratione blandiens omnia ab-
dicavit totamque medicinam ad causas revocando con-
iecturae fecit, quinque res maxume communium auxi- 13.1
liorum professus, abstinentiam cibi, alias vini, fricationem
corporis, ambulationem, gestationes, quae cum unusquisque
semet ipsum sibi praestare posse intellegeret, faventibus
cunctis, ut essent vera quae facillima erant, universum 5
prope humanum genus circumegit in se non alio modo
quam si caelo demissus advenisset.