Equisaetum, hippuris Graecis dicta et in 26.132.1
pratis vituperata nobis—est autem pilus terrae equinae
saetae similis—, lienes cursorum extinguit decocta fictili
novo ad tertias quantum vas capiat et per triduum heminis
pota; unctis esculentis ex ante diem unum interdicitur. 5
Graecorum varia circa hanc opinio: alii pinus foliis similem, 133.1
nigricantem eodem nomine appellant, vim eius admirabilem
tradentes, sanguinis profluvia vel tacto tantum ea homine
sisti; alii hippurin, alii ephedron, alii anabasim vocant,
traduntque iuxta arbores nasci et scandente<m> eas depen- 5
dere comis iunceis multis, nigris, ut ex equorum cauda,
geniculatis ramulis, folia habere pauca, tenuia, exigua,
semen rotundum, simile coriandro, radice lignosa, nasci
in arbustis maxume. vis eius spissare corpora. sucus 134.1
sanguinem e naribus fluentem inclusus sistit, item alvum.
medetur dysintericis in vino dulci potus cyathis III, urinam
ciet, tussim, orthopnoeam sanat, item rupta et quae ser-
punt. intestinis et vesicae folia bibuntur, enterocelen cohibet. 5
faciunt et aliam hippurim brevioribus et mollioribus comis
candidioribusque, perquam utilem ischiadicis et vulneribus
ex aceto inposita<m> propter sistendum sanguinem.—Et 135.1
nymphaea trita plagis inponitur. peucedanum cum semine
cupressi bibitur, si sanguis per os redditus est fluxitve
ab infernis. sideritis tantam vim habet, ut quamvis re-
centi gladiatoris vulneri inligata sanguinem claudat, quod 5
facit et ferulae cinis vel carbo, fungus vero etiam effi-
cacius, qui secundum radicem eius nascitur. per 136.1
nares autem fluenti et cicutae semen tritum ex aqua addi-
tumque efficax habetur, item stephanomeli<s> ex aqua. Vetto-
nicae farina e lacte caprino pota sistit ex ubere fluentem
plantagoque contusa. eiusdem sucus vomentibus sanguinem 5
datur. ad erraticum autem radix persollatae cum axungia
vetere inlita probatur; ruptis convulsisque, ex alto 137.1
deiectis centaurium maius, Gentianae radix trita vel de-
cocta vel sucus, Vettonica et hoc amplius a vocis aut
lateris contentionibus panaces, <s>cordium, aristolochia pota,
agaricum, i<d>em contusis et eversis potum II obolis in 5
mulsi cyathis III aut, si febris sit, in aqua mulsa, ver-
bascum, cuius flos similis auro est, acori radix, aizoum
omne, sed maioris sucus efficacissime, item symphyti ius
vel radicis decoctum, daucos cruda, erysithales—flore
luteo, foliis acanthi—e vino, item chamaerops et in 10
sorbitione irio vel plantago omnibus modis, item * * * .