Ulcera multorum sunt generum ac multis 26.139.1
modis curantur. panacis omnium generum radix ex vino
calido inlinitur manantibus. sicca<t> privatim quam Chiro-
niam diximus; cum melle trita tubera aperit ulceribus-
que, quae serpunt, deploratis auxilio est cum aeris flore 5
vino temperata omnibus modis, vel semine vel flore vel
radice. eadem cum polenta vetustis volneribus prodest,
Heraclion quoque siderion, Apollinaris, psyllium, traga- 140.1
cantha. scordotis cum melle purgat; farina eius carnis
excrescentes per se inspersa consumit. Polemonia ulcera,
quae cacoëthe vocant, sanat; centaurium maius inspersum
vel inlitum, item minoris coma decocta vel trita vetera 5
quoque ulcera purgat et persanat. folliculi clymeni re-
centibus plagis inponuntur. inlinitur autem Gentiana ulce-
ribus, quae serpunt, radice tusa vel decocta in aqua ad
mellis crassitudinem vel suco, volneribus ex ea factum
Lycium. Lysimachia recentibus plagis medetur, plantago 141.1
omnium generum ulceribus, peculiariter senum et infantium.
igni emollita melior et cum cerato crassa ulcerum labra
purgat, nomas sistit; tritam suis foliis integere oportet.
suppurationes, collectiones, sinus ulcerum chelidonia quoque 5
siccantur, volnera adeo, ut etiam pro spodio utantur; eadem
iam desperatis cum axungia inponitur. dictamnum pota 142.1
sagittas pellit et alia tela extrahit inlita—bibitur ex
aquae cyatho foliorum obolo—, proxime pseudodictamnum;
utraque et suppurationes discutit. aristolochia quoque
putria ulcera exest, sordida purgat cum melle vermesque 5
extrahit, item clavos in ulcere natos et infixa corpori
omnia, praecipue sagittas et ossa fracta cum resina, cava
vero ulcera explet per se et cum iride, recentia vulnera
ex aceto; vetera ulcera verbenaca, quinquefolium cum sale 143.1
et melle. radices persollatae volneribus ferro inlatis re-
centibus inponuntur, folia veteribus; cum axungia utr<i>mque
et suo folio operitur damasonium, ut in struma, folia ver-
basci ex aceto aut vino. peristereos ad omnia genera 144.1
vel callosorum putrescentiumque ulcerum facit. manantia
nymphaeae Heracliae radix sanat, item cyclamini radix vel
per se vel ex aceto vel cum melle; eadem et contra stea-
tomata efficax. sic et ad ulcera manantia hysopum, item 5
peucedanum; e<i> ad recentia volnera vis tanta est, ut squa-
mam ossibus extrahat. praestant hoc et anagallides cohi-
bentque quas vocant nomas et rheumatismos, utiles et
recentibus plagis, sed praecipue senum corpori, cum ce- 145.1
rato apostemata et ulcera taetra folia mandragorae recentia,
radix volnera cum melle aut oleo, cicuta cum siligine mixta
mero, aizoum herpetas quoque ac nomas ac putrescentia,
sicut erigeron verminosa, recentia autem volnera astragali 5
radix et vetera ulcera, quae purgat hypocisthis utraque. leon-
topodii semen tritum in aqua et cum polenta inlitum spicula
sagittarum extrahit, item pycnocomi semen. tithymallus 146.1
characias suco gangraenas, phagedaenas, putria vel decocto
ramorum cum polenta et oleo, orchis radices hoc amplius
et ca<c>oëth<e> cum melle, siccae et recentes per se vulnera,
onothera effer<a>ntia sese ulcera sanat. Scythae ul<c>era Scy- 5
thica curant. ad carcinomata argemonia ex melle effica-
cissima est. ulceribus praesanatis asphodeli radix decocta 147.1
ut diximus, trita cum polenta et inlita, quibuscumque
vero Apollinaris, astragali radix in pulverem trita umidis
ulceribus prodest, item callithrix decocta in aqua, privatim
vero iis, quae calciamento facta sint, verbenaca nec non 5
et Lysimachia contrita ac nymphaea arida infriata. poly-
thrix inveteratis iisdem utilior est.—Poly<c>nemon 148.1
cunilae bubulae similis est, semine pulei, surculosa, multis
geniculis, corymbo [odorata] acri et dulci odore, ferro
factis conmanducata inponitur, quinto die solvitur. sym-
phyton ad cicatricem celerrime perducit, item sideritis; haec 5
inponitur ex melle. verbasci semine ac foliis ex vino de- 149.1
coctis ac tritis omnia infixa corpori extrahuntur, item
mandragorae foliis cum polenta, cyclamini radicibus cum
melle. trixaginis folia in oleo contrita iis maxime adhi-
bentur ulceribus, quae serpunt, et al<ci>ma in melle trita, 5
Vettonica ad carcinomata et malandrias veteres addito sale.