Anginae argemonia medetur sumpta ex vino, hy- 26.23.1
sopum cum fico decoctum et gargarizatum, peucedanum
cum coagulo vituli marini aequis partibus, proserpinaca
cum muria ex menis et oleo trita vel sub lingua habita,
item sucus de quinquefolio potus cyathis III. hic et om- 5
nibus faucium vitiis medetur gargarizatus, verbascum pri-
vatim tonsillis in aqua potum, strumis plantago, 24.1
chelidonia cum <melle> et axungia, quinquefolium, radix per-
sollatae, item cum axungia operitur folio suo inposita,
item Artemisia, radix mandragorae ex aqua. sideritis lati-
folia clavo sinistra manu circumfossa adalligatur, custo- 5
dienda sanatis, ne rursus sata <ta>edi<um> herbariorum sce-
lere, ut in quibusdam diximus, rebellet, quod et in <i>is,
quos Artemisia sanaverit, praedici reperio, item in <i>is, quos
plantago. damasoni<u>m, quae et alcima vocatur, sub sol- 25.1
stitio collecta inponitur ex aqua caelesti, folium tritum vel
radix tusa cum axungia ita, ut inposita folio suo operiatur.
sic et ad omnes cervicis dolores tumoresque quacumque
in parte.—Bellis in pratis nascitur, flore albo, ali- 26.1
quatenus rubente. hanc cum Artemisia inlitam efficaciorem
esse produnt.—Condurdum quoque herba solsti-
tialis, flore rubro, suspensa in collo conprimere dicitur
strumas, item verbenaca cum plantagine.—Digitorum 5
vitiis omnibus et privatim pterygiis quinquefolium medetur.