Bechion tussilago dicitur. duo eius genera. 26.30.1
silvestris ubi nascitur, subesse aquas credunt, et hoc habent
signum aquileges. folia sunt maiuscula quam hederae V
aut VII, subalbida a terra, superne pallida, sine caule, sine
flore, sine semine, radice tenui. quidam eandem esse ar- 5
cion et alio nomine chamaeleucen putant. huius aridae
cum radice fumus per harundinem haustus et devoratus
veterem sanare dicitur tussim, sed in singulos haustus
passum gustandum est. altera a quibusdam salvia 31.1
appellatur, similis verbasco. conteritur et colata calfit atque
ita ad tussim laterisque dolores bibitur, contra scorpiones
eadem et dracones marinos efficax. contra serpentes quo-
que ex oleo perungui ea prodest.—Hysopi fasciculus 5
cum quadrante mellis decoquitur ad tussim, lateris, pec-
toris dolores, verbascum cum ruta ex aqua, Vettonicae
farina bibitur ex aqua calida.