Gaeum radiculas tenues habet nigras, bene olentes.
|
26.37.1
|
medetur non modo pectoris doloribus aut lateris, sed et
|
|
cruditates discutit iucundo sapore. verbenaca vero omni-
|
|
bus visceribus medetur, lateribus, pulmonibus, iocineribus,
|
|
thoraci; peculiariter autem pulmonibus et quos ab <i>is
|
38.1
|
phthisis temptet radix herbae consiliginis, quam nuper
|
|
inventam diximus. suum quidem et pecoris omnis re-
|
|
medium praesens est pulmonum vitio vel traiecta tantum
|
|
in auricula. bibi debet ex aqua haberique in ore adsidue
|
5
|
sub lingua. superficies eius herbae an sit in aliquo usu,
|
|
adhuc incertum est. renibus prodest plantaginis cibus,
|
|
Vettonicae potus, agaricum potum ut in tussi.
|
|