Gaeum radiculas tenues habet nigras, bene olentes. 26.37.1
medetur non modo pectoris doloribus aut lateris, sed et
cruditates discutit iucundo sapore. verbenaca vero omni-
bus visceribus medetur, lateribus, pulmonibus, iocineribus,
thoraci; peculiariter autem pulmonibus et quos ab <i>is 38.1
phthisis temptet radix herbae consiliginis, quam nuper
inventam diximus. suum quidem et pecoris omnis re-
medium praesens est pulmonum vitio vel traiecta tantum
in auricula. bibi debet ex aqua haberique in ore adsidue 5
sub lingua. superficies eius herbae an sit in aliquo usu,
adhuc incertum est. renibus prodest plantaginis cibus,
Vettonicae potus, agaricum potum ut in tussi.