Non fuerat haec lues apud maiores patresque no- 26.3.1
stros et primum Ti. Claudi Caesaris principatu medio in-
repsit in Italiam quodam Perusino equite Romano, quae-
storio scriba, cum in Asia adparuisset, inde contagionem
eius inportante. nec sensere id malum feminae aut ser- 5
vitia plebesque humilis aut media, sed proceres veloci
transitu osculi maxime, foediore multorum, qui perpeti
medicinam toleraverant, cicatrice quam morbo. causticis
namque curabatur, ni usque in ossa corpus exustum esset,
rebellante taedio. adveneruntque ex Aegypto, genetrice 4.1
talium vitiorum, medici hanc solam operam adferentes
magna sua praeda, siquidem certum est Manilium Cor-
nutum e praetoriis legatum Aquitanicae provinciae HS CC
elocasse in eo morbo curandum sese. accidit <quo>que sae- 5
pius, ut nova contra genera morborum gregatim senti-
rentur. quo mirabilius quid potest reperiri? aliqua gigni
repente vitia terrarum in parte certa membrisque homi-
num certis vel aetatibus aut etiam fortunis, tamquam malo
eligente, haec in pueris grassari, illa in adultis, haec pro- 10
ceres sentire, illa pauperes!