Plurimum tamen homini negotii alvus exhibet, 26.43.1
cuius causa maior pars mortalium vivit. alias enim cibos
non transmittit, alias non continet, alias non capit, alias
non conficit, eoque mores venere, ut homo maxime cibo
pereat. pessimum corporum vas instat ut creditor et sae- 5
pius die appellat. huius gratia praecipue avaritia expetit,
huic luxuria condit, huic navigatur ad Phasim, huic pro-
fundi vada exquiruntur; et nemo vilitatem eius aestimat
consummationis foeditate. ergo numerosissima est circa
hanc medicinae opera. 10