Astragalus folia habet longa, incisuris multis ob- 26.46.1
liquis, circa radicem caules III aut IIII, foliorum plenos,
florem hyacinthi, radices villosas, inplicatas, rubras, prae-
duras. nascitur in petrosis, apricis et isdem nivalibus,
sicut <in> Pheneo Arcadiae. vis ei ad spissanda corpora. 5
alvum sistit radix in vino pota, quo fit ut moveat urinam
repercusso liquore, sicut pleraque quae alvum sistunt.
sanat et dysintericos in vino rubro tusa; difficile autem
tunditur. eadem gingivarum suppurationi utilissima est fotu.
colligitur exitu autumni, cum folia amisit; siccatur in umbra. 10