Et ladano sistitur alvus utroque, quod in segetibus 26.47.1
nascitur contuso et cribrato. bibitur ex aqua mulsa, item
nobili e vino. ledon appellatur herba, ex qua fit in Cypro
barbis caprarum adhaerescens. nobilius in Arabia fit, iam
et in Syria atque Africa quod toxicum vocant; nervos enim 5
in arcu circumdatos lanis trahunt adhaerescente roscida
lanugine. plura de eo diximus inter unguenta. hoc gra-
vissimum odore est durissimumque tactu. plurimum enim 48.1
terrae colligit, cum probetur maxime purum, odoratum,
molle, viride, resinosum. natura ei molliendi, siccandi,
concoquendi, somnum adliciendi. capillum fluentem cohibet
nigritiamque custodit, auribus cum hydromelite aut rosaceo 5
infunditur, furfures cutis et manantia ulcera sale addito
sanat, tussim veterem cum st<y>race sumptum, efficacissi-
mum ad ructus.