Ceratia uno folio, radice nodosa et magna, in cibo 26.52.1
coeliacis et dysintericis medetur. leontopodion alii leu-
ceoron, alii doripetron, alii thorybethron vocant, cuius radix
alvum sistit purgatque bilem, in aquam mulsam addito
pondere denariorum II. nascitur in campestri et gracili 5
solo. semen eius potum lymphatica somnia facere dicitur.
lagopus sistit alvom e vino pota aut in febri ex aqua. 53.1
eadem inguini adalligatur in tumore. nascitur in segetibus.
multi super omnia laudant ad deploratos dysintericos
quinquefolium decoctis in lacte radicibus potis et aristo-
lochiam victoriati pondere in cyathis vini III. quae ex supra 5
dictis calida sumentur, haec candente ferro temperari
aptius erit.