Alvum purgant anagallides ex aqua mulsa, item 26.55.1
epithymum, qui est flos e thymo satureiae simili. diffe-
rentia, quod hic herbaceus est, alterius thymi albus; qui-
dam hippopheon vocant. stomacho minus utilis vomitiones
movet, sed tormina et inflationes discutit. sumitur et 5
ecligmate ad pectoris vitia cum melle et aliquando iride.
alvum solvit a IIII drachmis ad VI cum melle et exiguo 56.1
salis atque aceti. quidam aliter epithymum tradunt sine
radice nasci, tenu<e>, similitudine pallioli, rubens, siccari in
umbra, bibi ex aqua acetabuli parte dimidia, detrahere
pituitam bilemque alvo leniter soluta. et nymphaea 57.1
in vino austero solvit et pycnocomon, erucae foliis crassio-
ribus et acrioribus, radice rotunda, lutei coloris, terram
olente, caule quadriangulo, modico, tenui, flore ocimi. in-
venitur in saxosis. radix eius in aqua mulsa 𐆖 II pon- 5
dere et alvum et bilem et pituitam exinanit; semen som-
nia tumultuosa facit una drachma in vino potum. et
capnos trun<c>a detrahit bilem.