Scamonium quoque dissolutione stomachi bilem 26.59.1
detrahit, alvum solvit, praeterquam si adiciantur aloes
drachmae II obolis eius II. est autem sucus herbae ab
radice ramosae, pinguibus foliis, triangulis, albis, radice
crassa, madida, nausiosa. nascitur pingui et albo solo. 5
radix circa canis ortum excavatur, ut in ipsam confluat 60.1
sucus, qui sole siccatus digeritur in pastillos. siccatur et
ipsa vel cortex. laudatur natione Colophonium, Mysium,
Prienense, specie autem nitidum et quam simillimum tau-
rino glutini, fungosum tenuissimis fistulis, cito liquescens, 5
virus redolens, cumminosum, linguae tactu lactescens, quam
levissimum, cum diluatur, albescens. hoc evenit et adulte-
rino, quod fit ervi farina et tithymalli marini suco fere in
Iudaea. quod etiam strangulat sumptum. deprehenditur 61.1
gustu, tithymallus enim linguam excalefacit. usus bimo;
nec ante nec postea utile. dedere et per se ex aqua vel
mulsa et sale quaternis obolis, sed utilissime cum aloe
ita, ut incipiente purgatione mulsum bibatur. fit et de- 5
coctum radicis in aceto ad crassitudinem mellis, quo leprae
inlinuntur et caput inunguitur in dolore cum oleo.