Tithymallum nostri herbam lactariam vocant, alii
|
26.62.1
|
lactucam caprinam, narrantque lacte eius inscripto corpore,
|
|
cum inaruerit, si cinis inspergatur, apparere litteras, et
|
|
ita quidam adulteras adloqui maluere quam codicillis. ge-
|
|
nera eius multa. primus cognominatur characias, qui et
|
5
|
masculus existimatur, ramis digitali crassitudine, rubris,
|
|
sucosis, V aut VI, cubitali longitudine, a radice foliis
|
|
paene oleae, in cacuminibus coma iunci. nascitur in
|
63.1
|
asperis maritimis, legitur semen autumno cum coma, sic-
|
|
catum sole tunditur et reponitur. sucus vero incipiente
|
|
pomorum lanugine defractis ramis excipitur farina ervi
|
|
aut fici<s>, ut cum <i>is arescat. quinas autem guttas singulis
|
5
|
excipi satis est, traduntque totiens purgari hydropicos fico
|
64.1
|
sumpta, quot guttas e<a> lactis exceperit. sucus cum colli-
|
|
gitur, ne attingat oculos, cavendum est. fit et e foliis
|
|
tunsis priore minus efficax. fit et decoctum e ramis. est
|
|
et semen in usu cum melle decoctum ad catapotia sol-
|
5
|
vendae alvi gratia. semen et dentium cavis cera includitur.
|
|
colluuntur et radicis decocto e vino aut oleo. inlinunt et
|
|
lichenas suco bibuntque eum, ut purget vomitione et alvo
|
|
soluta, alias stomacho inutilem. trahit pituitam sale addito
|
65.1
|
in potu, bilem aphronitro, si per alvum purgari libeat, in
|
|
posca, si vomitione, in passo aut aqua mulsa. media potio
|
|
III obolis datur. ficos a cibo sumpsisse melius est. fauces
|
|
urit leniter, est enim tam ferventis naturae, ut per se
|
5
|
extra corpori inpositu<s> pusulas ignium modo faciat et pro
|
|
caustico in usu sit.—Alterum genus tithymalli myr-
|
66.1
|
titen vocant, alii car<y>iten, foliis myrti acutis et pungentibus,
|
|
sed m<a>ioribus, et ipsum in asperis nascens. colliguntur
|
|
comae eius hordeo turgescente siccataeque in umbra diebus
|
|
VIIII in sole inarescunt. fructus non pariter maturescit,
|
5
|
sed pars anno sequente, et nux vocatur. inde cognomen
|
|
Graeci dedere. demetitur cum messium maturitate lava-
|
67.1
|
turque, deinde siccatur et datur cum papaveris nigri II
|
|
partibus ita, ut sit totum acetabuli modus. minus hic vo-
|
|
mito<r>ius quam superior, ceteri item. aliqui sic et folium
|
|
eius dedere, nucem vero ipsam in mulso aut passo vel
|
5
|
sesima. trahit pituitam et bilem per alvum, oris ulcera
|
|
sanat. ad nomas oris folium cum melle estur.—Ter-
|
68.1
|
tium genus tithymalli paralium vocatur sive tithymallis
|
|
folio rotundo, caule palmum alto, ramis rubentibus, se-
|
|
mine albo, quod colligitur incipiente uva et siccatum
|
|
teritur sumiturque acetabuli mensura ad purgationes.—
|
5
|
Quartum genus helio<s>copion appellant, foliis porcil-
|
69.1
|
lacae, ramulis stantibus a radice IIII aut V rubentibus,
|
|
semipedali altitudine, suci plenis. hoc circa oppida na-
|
|
scitur, semine albo, columbis gratissimo. nomen accepit,
|
|
quoniam capita cum sole circumagit. trahit bilem per
|
5
|
inferna in oxymelite dimidio acetabulo. ceteri usus qui
|
|
characiae.—Quintum cyparittian vocant propter
|
70.1
|
foliorum similitudinem, caule gemino aut triplici, nascen-
|
|
te<m> in campestribus. eadem vis quae helioscopio aut
|
|
characiae.—Sextum platyphyllon vocant, alii corym-
|
|
biten, alii amygdaliten a similitudine. nec ullius latiora
|
5
|
sunt folia. pisces necat. alvum solvit radice vel foliis vel
|
|
suco in mulso aut aqua mulsa drachmis IIII. detrahit
|
|
privatim aquas.—Septimum dendroides cognomi-
|
71.1
|
nant, alii cobion, alii leptophyllon, in petris nascens, co-
|
|
mosissimum ex omnibus, maximis cauliculis rubentibus et
|
|
semine copiosissimum, eiusdem effectus cuius characian.
|
|