Tithymallum nostri herbam lactariam vocant, alii 26.62.1
lactucam caprinam, narrantque lacte eius inscripto corpore,
cum inaruerit, si cinis inspergatur, apparere litteras, et
ita quidam adulteras adloqui maluere quam codicillis. ge-
nera eius multa. primus cognominatur characias, qui et 5
masculus existimatur, ramis digitali crassitudine, rubris,
sucosis, V aut VI, cubitali longitudine, a radice foliis
paene oleae, in cacuminibus coma iunci. nascitur in 63.1
asperis maritimis, legitur semen autumno cum coma, sic-
catum sole tunditur et reponitur. sucus vero incipiente
pomorum lanugine defractis ramis excipitur farina ervi
aut fici<s>, ut cum <i>is arescat. quinas autem guttas singulis 5
excipi satis est, traduntque totiens purgari hydropicos fico 64.1
sumpta, quot guttas e<a> lactis exceperit. sucus cum colli-
gitur, ne attingat oculos, cavendum est. fit et e foliis
tunsis priore minus efficax. fit et decoctum e ramis. est
et semen in usu cum melle decoctum ad catapotia sol- 5
vendae alvi gratia. semen et dentium cavis cera includitur.
colluuntur et radicis decocto e vino aut oleo. inlinunt et
lichenas suco bibuntque eum, ut purget vomitione et alvo
soluta, alias stomacho inutilem. trahit pituitam sale addito 65.1
in potu, bilem aphronitro, si per alvum purgari libeat, in
posca, si vomitione, in passo aut aqua mulsa. media potio
III obolis datur. ficos a cibo sumpsisse melius est. fauces
urit leniter, est enim tam ferventis naturae, ut per se 5
extra corpori inpositu<s> pusulas ignium modo faciat et pro
caustico in usu sit.—Alterum genus tithymalli myr- 66.1
titen vocant, alii car<y>iten, foliis myrti acutis et pungentibus,
sed m<a>ioribus, et ipsum in asperis nascens. colliguntur
comae eius hordeo turgescente siccataeque in umbra diebus
VIIII in sole inarescunt. fructus non pariter maturescit, 5
sed pars anno sequente, et nux vocatur. inde cognomen
Graeci dedere. demetitur cum messium maturitate lava- 67.1
turque, deinde siccatur et datur cum papaveris nigri II
partibus ita, ut sit totum acetabuli modus. minus hic vo-
mito<r>ius quam superior, ceteri item. aliqui sic et folium
eius dedere, nucem vero ipsam in mulso aut passo vel 5
sesima. trahit pituitam et bilem per alvum, oris ulcera
sanat. ad nomas oris folium cum melle estur.—Ter- 68.1
tium genus tithymalli paralium vocatur sive tithymallis
folio rotundo, caule palmum alto, ramis rubentibus, se-
mine albo, quod colligitur incipiente uva et siccatum
teritur sumiturque acetabuli mensura ad purgationes.— 5
Quartum genus helio<s>copion appellant, foliis porcil- 69.1
lacae, ramulis stantibus a radice IIII aut V rubentibus,
semipedali altitudine, suci plenis. hoc circa oppida na-
scitur, semine albo, columbis gratissimo. nomen accepit,
quoniam capita cum sole circumagit. trahit bilem per 5
inferna in oxymelite dimidio acetabulo. ceteri usus qui
characiae.—Quintum cyparittian vocant propter 70.1
foliorum similitudinem, caule gemino aut triplici, nascen-
te<m> in campestribus. eadem vis quae helioscopio aut
characiae.—Sextum platyphyllon vocant, alii corym-
biten, alii amygdaliten a similitudine. nec ullius latiora 5
sunt folia. pisces necat. alvum solvit radice vel foliis vel
suco in mulso aut aqua mulsa drachmis IIII. detrahit
privatim aquas.—Septimum dendroides cognomi- 71.1
nant, alii cobion, alii leptophyllon, in petris nascens, co-
mosissimum ex omnibus, maximis cauliculis rubentibus et
semine copiosissimum, eiusdem effectus cuius characian.