Vesicae malis contraque calculos, gravissimis cru- 26.78.1
ciatibus, ut diximus, auxilio est Polemonia ex vino pota,
item agaricum, plantago foliis vel radice potis ex passo,
Vettonica ut in iocinere diximus, item rami<c>i pota atque
inlita, eadem ad strangurias efficacissima. quidam ad cal- 5
culos Vettonicam et verbenacam et mil<i>folium aequis por-
tionibus ex aqua pro singulari remedio bibere suadent.
strangurias discuti et dictamno certum est, item quinque- 79.1
folio decocto ad tertias in vino. hoc et enterocelicis dari
atque inlini utilissimum est. xiphi quoque radix superior
urinam ciet, infantibus enterocelicis datur ex aqua et in-
linitur. vesicae vitiis peucedani sucus, infantium rami<c>i 5
et umbilicis eminentibus psyllion inlinitur. urinam cient 80.1
anagallides, acori radicis decoctum vel ipsa trita potaque
et omnia vesicae vitia de<pellit,> calculos et herba et radix
cotyledonis itemque genitalium inflammationem omnem pari
pondere et caulis et seminis et murrae. ebulum teneris 81.1
cum foliis tritum ex vino potum calculos pellit, inpositum
testes sanat. erigeron quoque cum farina turis et vino
dulci testium inflammationes sanat. symphyti radix inlita
enterocelas cohibet, genitalium nomas hypocisthis alba. 5
Artemisia quoque datur contra calculos ex vino dulci et
ad stranguriam, dolores vesicae sedat ex vino radix nym-
phaeae Heracliae.