Eadem vis crethmo ab Hippocrate admodum 26.82.1
laudata<e>. est autem inter eas quae eduntur silvestrium
herbarum; hanc certe apud Callimachum adponit rustica
illa Hecale. species quae elatae hortensiae. caulis unus
palmum altus; semen fervens, odoratum ceu libanotidis, 5
rotundum; siccatum rumpitur. habet intus nucleum can-
didum, quem aliqui cac<h>rym vocant. folia pinguia albicant
veluti olivae, crassiora et salsa gustu; radices digiti crassi-
tudine III aut IIII. nascitur in maritimis petrosis. estur 83.1
crud<a> coct<a>ve cum olere, odorati saporis et iucundi. ser-
vatur etiam in muria. praecipue <ei> usus ad strangurias
folio vel caule vel radice ex vino. colorem quoque cor-
poris gratiorem facit, verum largior inflationes. alvum 5
solvit decocto, urinam et a renibus umorem trahit, sicut
alc<i>mae siccae farina, e vino pota stranguria<e> efficacius
addito dauco, lieni quoque utilis. adversus serpentes bibitur.
iumentis quoque in pituita aut stranguria hordeo inspersa
succurrit. 10