Anthyllion est lenti simillima, quae in vino pota
|
26.84.1
|
vesicas vitiis liberat, sanguinem sistit. altera anthyllis,
|
|
chamaepi<t>y<i> similis, flore purpureo, odore gravi, radice
|
|
intubi, vel magis medetur * * * .
|
|
Cepaea, similis porcilacae, nigriore radice, sed
|
5
|
inutili, nascens in litoribus harenosis, gustu amara, in
|
|
vino cum asparagi radice vesicae plurimum prodest.
|
|
eadem praestat hypericon—alii chamaepityn, alii
|
85.1
|
corissum appellant—, oleraceo frutice, tenui, cubitali,
|
|
rubente, folio rutae, odore acri, semine in siliqua nigro,
|
|
maturescente cum hordeo. natura semini spissandi. alvum
|
|
sistit, urinam ciet, vesicae cum vino bibitur. est
|
86.1
|
aliud hypericon, quod aliqui caro<n> appellant, folio tama-
|
|
ricis—et sub ea nascitur—, sed pinguioribus foliis et
|
|
minu<ti>s, rubentibus, odoratum, palmo altius, suave, leniter
|
|
acutum. vis semini excalfactoria, et ideo inflammationem
|
5
|
facit, sed stomacho non inutile, praecipuum ad stranguriam,
|
|
si exulcerata non sit vesica. medetur et pleuriticis ex vino
|
|
potum, vesicae autem callithrix trita simul <cum> cumino
|
87.1
|
et data ex vino albo, verbenacaque cum foliis decocta ad
|
|
tertias vel radix eius e mulso calido calculos eicit; item
|
|
perpressa, quae Arreti et in Illyrico nascitur, in aqua de-
|
|
cocta ex III heminis ad unam pota, trifolium ex vino
|
5
|
sumptum et chrysanthemum primum. anthemis quoque
|
|
calculos eicit, parvis a radice foliis quinis, caulibus longis II,
|
|
flore roseo, radices tritae per se * * * cei, laver crudum.
|
|
silaus nascitur glariosis et perennibus rivis, cubitalis
|
88.1
|
apii similitudine. coquitur ut olus acidum, magna utilitate
|
|
vesicae. quae si scabiem sentiat, panacis radice sanatur,
|
|
aliter inutilis vesicis.—Calculos pellit malum erraticum
|
|
radicis libra in congio decocta ad dimidias—inde he-
|
5
|
minae sumuntur per triduum, relicum ex vino—et urtica
|
|
marina et daucum et plantaginis semen ex vino et
|
|
herba Fulviana trita ex vino. et haec nomen inventoris
|
|
habet, nota tractantibus. urinas ciet scordion, testium
|
89.1
|
tumores sedat hyoscyamum, genitalibus medetur peuce-
|
|
dani sucus, ex melle semen, stranguriae agaricum obolis III
|
|
in vini veteris cyatho uno, trifolii radix drachmis II in
|
|
vino, dauci una drachma vel seminis.
|
5
|
Ischiadici semine et foliis erythrodani tritis sanantur,
|
|
panace poto et infricato, Polemonia, aristolochiae decocto
|
|
folii. agarico quidem et nervus, qui platys appellatur, et
|
90.1
|
umerorum dolor sanatur obolis III in vini veteris cyatho
|
|
uno poto. quinquefolium <i>schiadicis et bibitur et inponitur,
|
|
item scamoni<a> decocta et cum hordei farina. semen hy-
|
|
perici utriusque bibitur ex vino.
|
5
|
Sedis vitia et adtritus celerrime sanat plantago, con-
|
|
dylomata quinquefolium, sed ea <in> cal<l>um iam conversa
|
|
cyclamini radix ex aceto. anagallidum caerulea proci-
|
|
dentiam sedis retro agit, e diverso rubens proritat. coty-
|
91.1
|
ledon condylomata et haemorrhoidas mire curat, testium
|
|
tumores acori radix decocta in vino tritaque inlita. inter-
|
|
trigines negat fieri Cato absinthium Ponticum secum ha-
|
|
bentibus. alii adiciunt et puleium, quod ieiunus quis
|
5
|
legerit: si post se alliget, inguinis dolores prohibet aut
|
|
sedat coeptos. inguinalis, quam quidam argemonion
|
92.1
|
vocant, passim in vepribus nascens, ut prosit, in manu
|
|
tantum habenda est.
|
|
Panos sanat panaces ex melle, plantago cum sale,
|
|
quinquefolium, persoll<at>ae radix ut in strumis, item da-
|
5
|
masonium, verbascum cum sua radice tusum, vino aspersum
|
|
folioque involutum et ita in cinere calefactum, ut inpo-
|
|
natur calidum. experti adfirmavere plurimum referre, si
|
93.1
|
virgo inponat nuda ieiuna ieiuno et manu supina tangens
|
|
dicat: "Negat Apollo pestem posse crescere cui
|
|
nuda virgo restinguat" atque ita retrorsa manu ter
|
|
dicat totiensque despuant ambo. medetur et radix man-
|
5
|
dragorae ex aqua, radicis scamoniae decoctum cum melle,
|
|
sideritis cum adipe vetere contusa, marruvium cum axungia
|
|
vetere, vel Chrysippios cum ficis pinguibus. et haec ab
|
|
inventore habet nomen.
|
|