Anthyllion est lenti simillima, quae in vino pota 26.84.1
vesicas vitiis liberat, sanguinem sistit. altera anthyllis,
chamaepi<t>y<i> similis, flore purpureo, odore gravi, radice
intubi, vel magis medetur * * * .
  Cepaea, similis porcilacae, nigriore radice, sed 5
inutili, nascens in litoribus harenosis, gustu amara, in
vino cum asparagi radice vesicae plurimum prodest.
eadem praestat hypericon—alii chamaepityn, alii 85.1
corissum appellant—, oleraceo frutice, tenui, cubitali,
rubente, folio rutae, odore acri, semine in siliqua nigro,
maturescente cum hordeo. natura semini spissandi. alvum
sistit, urinam ciet, vesicae cum vino bibitur. est 86.1
aliud hypericon, quod aliqui caro<n> appellant, folio tama-
ricis—et sub ea nascitur—, sed pinguioribus foliis et
minu<ti>s, rubentibus, odoratum, palmo altius, suave, leniter
acutum. vis semini excalfactoria, et ideo inflammationem 5
facit, sed stomacho non inutile, praecipuum ad stranguriam,
si exulcerata non sit vesica. medetur et pleuriticis ex vino
potum, vesicae autem callithrix trita simul <cum> cumino 87.1
et data ex vino albo, verbenacaque cum foliis decocta ad
tertias vel radix eius e mulso calido calculos eicit; item
perpressa, quae Arreti et in Illyrico nascitur, in aqua de-
cocta ex III heminis ad unam pota, trifolium ex vino 5
sumptum et chrysanthemum primum. anthemis quoque
calculos eicit, parvis a radice foliis quinis, caulibus longis II,
flore roseo, radices tritae per se * * * cei, laver crudum.
silaus nascitur glariosis et perennibus rivis, cubitalis 88.1
apii similitudine. coquitur ut olus acidum, magna utilitate
vesicae. quae si scabiem sentiat, panacis radice sanatur,
aliter inutilis vesicis.—Calculos pellit malum erraticum
radicis libra in congio decocta ad dimidias—inde he- 5
minae sumuntur per triduum, relicum ex vino—et urtica
marina et daucum et plantaginis semen ex vino et
herba Fulviana trita ex vino. et haec nomen inventoris
habet, nota tractantibus. urinas ciet scordion, testium 89.1
tumores sedat hyoscyamum, genitalibus medetur peuce-
dani sucus, ex melle semen, stranguriae agaricum obolis III
in vini veteris cyatho uno, trifolii radix drachmis II in
vino, dauci una drachma vel seminis. 5
  Ischiadici semine et foliis erythrodani tritis sanantur,
panace poto et infricato, Polemonia, aristolochiae decocto
folii. agarico quidem et nervus, qui platys appellatur, et 90.1
umerorum dolor sanatur obolis III in vini veteris cyatho
uno poto. quinquefolium <i>schiadicis et bibitur et inponitur,
item scamoni<a> decocta et cum hordei farina. semen hy-
perici utriusque bibitur ex vino. 5
  Sedis vitia et adtritus celerrime sanat plantago, con-
dylomata quinquefolium, sed ea <in> cal<l>um iam conversa
cyclamini radix ex aceto. anagallidum caerulea proci-
dentiam sedis retro agit, e diverso rubens proritat. coty- 91.1
ledon condylomata et haemorrhoidas mire curat, testium
tumores acori radix decocta in vino tritaque inlita. inter-
trigines negat fieri Cato absinthium Ponticum secum ha-
bentibus. alii adiciunt et puleium, quod ieiunus quis 5
legerit: si post se alliget, inguinis dolores prohibet aut
sedat coeptos. inguinalis, quam quidam argemonion 92.1
vocant, passim in vepribus nascens, ut prosit, in manu
tantum habenda est.
  Panos sanat panaces ex melle, plantago cum sale,
quinquefolium, persoll<at>ae radix ut in strumis, item da- 5
masonium, verbascum cum sua radice tusum, vino aspersum
folioque involutum et ita in cinere calefactum, ut inpo-
natur calidum. experti adfirmavere plurimum referre, si 93.1
virgo inponat nuda ieiuna ieiuno et manu supina tangens
dicat: "Negat Apollo pestem posse crescere cui
nuda virgo restinguat" atque ita retrorsa manu ter
dicat totiensque despuant ambo. medetur et radix man- 5
dragorae ex aqua, radicis scamoniae decoctum cum melle,
sideritis cum adipe vetere contusa, marruvium cum axungia
vetere, vel Chrysippios cum ficis pinguibus. et haec ab
inventore habet nomen.