LIBER XXVII
Crescit profecto apud me certe tractatu ipso 27.1.1
admiratio antiquitatis, quantoque maior copia herbarum
dicenda restat, tanto magis adorare priscorum in inveniendo
curam, in tradendo benignitatem subit. nec dubie superata
hoc modo posset videri etiam rerum naturae ipsius muni- 5
ficentia, si humani operis esset inventio. nunc vero deorum 2.1
fuisse eam apparet aut certe divinam, etiam cum homo
inveniret, eandemque omnium parent<e>m et genuisse haec
et ostendisse, nullo vitae miraculo maiore, si verum fateri
volumus. Scythicam herbam a Maeotis paludibus et Euphor- 5
beam e monte Atlante ultraque Herculis columnas e<x> ipso
rerum naturae defectu, parte alia Britannicam ex oceani
insulis extra terras positis, itemque Aethiopidem ab exusto 3.1
sideribus axe, alias praeterea aliunde ultro citroque hu-
manae saluti in toto orbe portari, inmensa Romanae pacis
maiestate non homines modo diversis inter se terris gen-
tibusque, verum etiam mont<e>s et excedentia in nubes iuga 5
partusque eorum et herbas quoque invicem ostentante!
aeternum, quaeso, deorum sit munus istud! adeo Romanos
velut alteram lucem dedisse rebus humanis videntur.