Medion folia habet iridis sativae, caulem 27.104.1
tripedalem et in eo florem grandem, purpureum, rotun-
dum, semine minuto, radicem semipedalem. in saxis opacis
nascitur. radix drachmis II cum melle menses feminarum
sistit ecligmate per aliquot dies sumpto. semen quoque 5
in vino contra abundantiam feminarum datur.—Myos- 105.1
ota sive myosotis levis herba, caulibus pluribus ab una
radice, aliquatenus rubentibus, concavis ab imo, foliis an-
gustis, oblongis, dorso acuto, nigris, per intervalla adsidue
geminatis, tenuibus cauliculis ex alis prodeuntibus, flore 5
caeruleo. radix digitali crassitudine multis capillamentis
fimbriata. vis ei septica et exulceratrix, ideoque aegilopas
sanat. tradunt Aegypti, mensis, quem Thoti vocant, die
XXVIII fere in Augustum mensem incurrente si quis huius
herbae suco inungatur mane, priusquam loquatur, non 10
lippiturum eo anno.—Myagros herba ferulacea est, 106.1
foliis similis rubiae, tripedanea. semen oleosum, quod et
fit ex eo. medetur oris ulceribus perunctis hoc suco.
  Herba, quae vocatur nyma, III foliis longis, in-
tubaceis, inlita cicatrices ad colorem reducit.—Na- 107.1
trix vocatur herba, cuius radix evulsa virus hirci redolet.
hac in Piceno feminis abigunt quos mira persuasione Fa-
tuos vocant; ego species lymphantium hoc modo animorum
esse crediderim, quae tali medicamento iuventur. 5