Lathyris folia habet multa lactucae similia, tenuiora, 27.95.1
germina multa, in quibus semen tuniculis continetur, ut
capparis, quae cum inaruere, eximuntur grana piperis
magnitudine, candida, dulcia, facilia purgatu. haec vicena
in aqua pura aut mulsa pota hydropicos sanant; trahunt 5
et bilem. qui vehementius purgari volunt, cum folliculis
ipsis sumunt ea, nam stomachum laedunt; itaque inven-
tum est ut cum pisce aut iure gallinacei sumerentur.—
Leontopetalon alii rapadion vocant, folio brassicae, 96.1
caule semipedali. alae nu<m>er<o>sa<e>, semen in cacumine in
siliquis ciceris modo, radix rapo similis, grandis, nigra.
nascitur in arvis. radix adversatur omni<b>u<s> serpentium
generibus ex vino pota, nec alia res celerius proficit. datur 5
et ischiadicis.—Lycapsos longioribus quam lactucae 97.1
foliis crassioribusque, caul<i> long<o> hirsutis adgnatis, multis,
cubitalibus, flore parvo, purpureo; nascitur in campestribus.
inlinitur cum farina hordeacea igni sacro; sudores in febri-
bus movet suco aquae calidae admixto.—Inter 98.1
omnes herbas lithospermo nihil est mirabilius. aliqui ex-
onychon vocant, alii Διὸς πυρόν, alii Ἡρακλέους. herba
quincuncialis fere, foliis duplo maioribus quam rutae, ra-
mulis surculosis, crassitudine iunci. gerit iuxta folia singu- 5
las veluti barbulas et in earum cacuminibus lapillos can-
dore et rotunditate margaritarum, magnitudine ciceris,
duritia vero lapidea. ipsi, qua pediculis adhaereant, ca-
vernulas habent et intus semen. nascitur et in Italia, sed 99.1
laudatissimum in Creta, nec quicquam inter herbas maiore
equidem miraculo aspexi. tantus est decor velut aurificum
arte alternis inter folia candicantibus margaritis, tam ex-
quisita difficultas lapidis ex herba nascentis. iacere atque 5
humi serpere auctores tradunt; ego volsam, non haerentem
vidi. his lapillis drachmae pondere potis in vino albo
calculos frangi pellique constat et stranguriam discuti.
neque in alia herbarum fides est <certior,> ad quam medi-
cinam nata sit, <talis> autem eius species, ut etiam sine 10
auctore visu statim nosci possit.—Lapis vulgaris 100.1
iuxta flumina fert muscum siccum, canum. hic fricatur
altero lapide addita hominis saliva; illo lapide tangitur in-
petigo. qui tangit, dicit:
    φεύγετε κανθαρίδες, λύκος ἄγριος αἷμα διώκει. 5
Limeum herba appellatur a Gallis, qua sagittas in 101.1
venatu tingunt medicamento, quod venenum cervarium vo-
cant. ex hac in III modios salivati additur quantum in
unam sagittam addi solet; ita offa demittitur boum fau-
cibus in morbis. alligari postea ad praesepia oportet, 5
donec purgentur—insanire enim solent—; si sudor
insequ<e>tur, aqua frigida perfundi.—Leuce Mercu- 102.1
riali similis nomen ex causa accepit, per medium folium
candida linea transcurrente, quare mesoleucon quidam vo-
cant. sucus eius fistulas sanat, ipsa contrita carcinomata.
fortassis eadem sit quae leucas appellatur, contra marina 5
omnia venena efficax. speciem eius auctores non tradunt
nec aliud quam silvestrem latioribus foliis esse, efficaciorem
hanc semine acriore.—Leucographis qualis esset, 103.1
scriptum non repperi, quod eo magis miror, quoniam utilis
proditur sanguinem excreantibus III obolis cum croco,
item coeliacis, trita ex aqua et adposita profluvio femi-
narum, oculorum quoque medicamentis et explendis ulce- 5
ribus, quae fiant in teneris partibus.