Ex homine remediorum primum maximae quae- 28.10.1
stionis et semper incertae est, polleantne aliquid verba et
incantamenta carminum. quod si verum est, homini ac-
ceptum fieri oportere conveniat, sed viritim sapientissimi
cuiusque respuit fides, in universum vero omnibus horis 5
credit vita nec sentit. quippe victimas caedi sine preca-
tione non videtur referre aut deos rite consuli. praeterea 11.1
alia sunt verba inpetritis, alia depulsoriis, alia commen<d>a-
tionis, videmusque certis precationibus obsecrasse summos
magistratus et, ne quod verborum praetereatur aut prae-
posterum dicatur, de scripto praeire aliquem rursusque 5
alium custodem dari qui adtendat, alium vero praeponi qui
favere linguis iubeat, tibicinem canere, ne quid aliud ex-
audiatur, utraque memoria insigni, quotiens ipsae dirae
obstrepentes nocuerint quotiensve precatio erraverit; sic
repente extis adimi capita vel corda aut geminari victima 10
stante. durat inmenso exemplo Deciorum patris filiique, 12.1
quo se devovere, carmen; extat Tucciae Vestalis incest<i d>e
precatio, qua usa aquam in cribro tulit anno urbis DXVIIII.
boario vero in foro Graecum Graecamque defossos aut
aliarum gentium, cum quibus tum res esset, etiam nostra 5
aetas vidit. cuius sacri precationem, qua solet praeire
XV virum collegii magister, si quis legat, profecto vim car-
minum fateatur, omnia ea adprobantibus DCCCXXX annorum
eventibus. Vestales nostras hodie credimus nondum egressa 13.1
urbe mancipia fugitiva retinere in loco precatione, cum,
si semel recipiatur ea ratio, et deos preces aliquas exaudire
aut ullis moveri verbis, confitendum sit de tota coniecta-
tione. 5
  Prisci quidem nostri perpetuo talia credidere, difficil-
limumque ex his, etiam fulmina elici, ut suo loco docui-
mus. L. Piso primo annalium auctor est, Tullum 14.1
Hostilium regem ex Numae libris eodem, quo illum, sacri-
ficio Iovem caelo devocare conatum, quoniam parum rite
quaedam fecisset, fulmine ictum, multi vero magnarum
rerum fata et ostenta verbis permutari. cum in Tarpeio 15.1
fodientes delubro fundamenta caput humanum invenissent,
missis ob id ad se legatis Etruriae celeberrimus vates
Olenus Calenus, praeclarum id fortunatumque cernens,
interrogatione in suam gentem transferre temptavit, sci- 5
pione determinata prius templi imagine in solo ante se:
"Hoc ergo dicitis, Romani? hic templum Iovis
optimi maximi futurum est, hic caput invenimus?"
constantissima annalium adfirmatione, transiturum fuisse
fatum in Etruriam, ni praemoniti a filio vatis legati re- 10
spondissent: "Non plane hic, sed Romae inventum 16.1
caput dicimus." iterum id accidisse tradunt, cum in fa-
stigium eiusdem delubri praeparatae quadrigae fictiles in
fornace crevissent, iterum simili modo retentum augurium.