Haec satis sint, exemplis ut appareat, ostentorum vires 28.17.1
et in nostra potestate esse ac, prout quaeque accepta sint,
ita valere. in augurum certe disciplina constat neque diras
neque ulla auspicia pertinere ad eos, qui quamque rem in-
gredientes observare se ea negaverint, quo munere divinae 5
indulgentiae maius nullum est. quid? non et legum ipsa-
rum in duodecim tabulis verba sunt: "qui fruges ex- 18.1
cantass<i>t," et alibi: "qui malum carmen incantassit?"
Verrius Flaccus auctores ponit, quibus credat in obpugna-
tionibus ante omnia solitum a Romanis sacerdotibus evocari
deum, cuius in tutela id oppidum esset, promittique illi 5
eundem aut ampliorem apud Romanos cultum. et durat
in pontificum disciplina id sacrum, constatque ideo occul-
tatum, in cuius dei tutela Roma esset, ne qui hostium si-
mili modo agerent. defigi quidem diris precationibus nemo 19.1
non metuit. huc pertinet ovorum, quae exorbuerit quis-
que, calices coclearumque protinus frangi aut isdem cocle-
aribus perforari. hinc Theocriti apud Graecos, Catulli
apud nos proximeque Vergilii incantamentorum amatoria 5
imitatio. multi figlinarum opera rumpi credunt tali modo,
non pauci etiam serpentes, ipsas recanere et hunc unum
illis esse intellectum, contrahique Marsorum cantu etiam
in nocturna quiete. iam parietes incendiorum deprecationi- 20.1
bus conscribuntur. neque est facile dictu, externa verba
atque ineffabilia abrogent fidem validius <a>n Latina e<t> in-
opinata, quae inridicula videri cogit animus semper aliquid
inmensum exspectans ac dignum deo movendo, immo vero 5
quod numini imperet. dixit Homerus profluvium san- 21.1
guinis vulnerato femine Ulixen inhibuisse carmine, Theo-
phrastus ischiadicos sanari, Cato prodidit luxatis mem-
bris carmen auxiliare, M. Varro podagris. Caesarem dicta-
torem post unum ancipitem vehiculi casum ferunt semper, 5
ut primum consedisset, id quod plerosque nunc facere
scimus, carmine ter repetito securitatem itinerum aucupari
solitum.