Stomachum exulceratum lactis asinini potus 28.196.1
reficit, item bubuli; rosiones eius caro bubula mixto aceto
et vino cocta; rheumatismos cornus cervini cinis; sanguinis
excreationes haedinus sanguis recens ad cyathos ternos
cum aceto acri pari modo fervens potus, coagulum tertia 5
parte ex aceto potum; iocineris dolores lupi iocur 197.1
aridum ex mulso, asini iocur aridum cum petroselini par-
tibus II ac nucibus III ex melle tritum et in cibo sum-
ptum, sanguis hircinus cibo aptatus. suspiriosis ante omnia
efficax est potus equiferorum sanguinis, proxime lactis asi- 5
nini tepidi, bubuli decocti ita, ut serum ex eo bibatur,
addito in III heminas cyatho nasturtii albi perfusi aqua,
dein melle diluti. iocur quoque vulpinum aut pulmo in
vino nigro aut fel ursinum in aqua laxat meatus spirandi.