Alvum sistit cervi sanguis, item cornus 28.202.1
cinis, iocur aprunum ex vino potum citra salem recensque,
item assum, vel suillum, hircinum decoctum ad quinta<s>
hemina in vino, coagulum leporis in vino ciceris magni-
tudine aut, si febris sit, ex aqua—aliqui et gallam ad- 5
iciunt, alii per se leporis sanguine contenti sunt—, lac
coctum, equini fimi cinis in aquae potu, taurini cornus
veteris e parte ima cinis inspersus potioni aquae, sanguis
hircinus carbone decoctus, corium caprinum cum suo pilo
decoctum suco epoto, coagulum equi et sanguis caprinus 203.1
vel medulla vel iocur.—Alvum solvit fel lupi cum ela-
terio umbilico inlitum vel lactis equini potus, item caprini
cum sale et melle, caprae fel cum cyclamini suco et alu-
minis momento—aliqui et nitrum et aquam adiecisse 5
malunt—, fel tauri cum absinthio tritum ac subditum
pastillo, butyrum largius sumptum.—Coeliacis et dys- 204.1
intericis medetur iocur vaccinum, cornus cervini cinis III
digitis captus in potione aquae, coagulum leporis subactum
in pane, si vero sanguinem detrahant, in polenta, apruni
vel suilli vel leporini fimi cinis inspersus potioni tepidi 5
vini. vituli quoque ius vulgariter da<r>i inter auxilia coelia-
corum et dysintericorum tradunt. lactis asinini potus uti-
lior addito melle, nec minus efficax fimi cinis ex vino
utrique vitio, item polea supra dicta, equi coagulum, quod 205.1
aliqui hippacen appellant, etiam si sanguinem detrahant,
vel fimi cinis dentiumque eiusdem tusorum farina salutares
et bubuli lactis decocti potus. dysintericis addi mellis
exiguum praecipiunt et, si tormina sint, cornus cervini 5
cinerem aut fel taurinum cumino mixtum et cucurbitae
carnes umbilico inponere. caseus recens vaccinus in-
mittitur ad utrumque vitium, item butyrum heminis IIII
cum resinae terebinthinae sextante aut cum malva decocta
aut cum rosaceo. datur et sebum vitulinum aut bubulum, 206.1
item medulla—et coqu<i>tur cum farinae ceraeque exiguo
et oleo, ut sorberi possit, medulla et in pane subigitur—,
lac caprinum ad dimidias partes decoctum; si sint et tor-
mina, additur protropum. torminibus satis esse remedii 5
in leporis coagulo poto e vino tepido vel semel arbitran-
tur aliqui; cautiores et sanguine caprino cum farina hor-
deacea et resina ventrem inlinunt. ad omnes epiphoras 207.1
ventris inlini caseum mollem suadent, veterem autem in
farina<m> tritum coeliacis et dysintericis dari, cyatho casei
in cyathis vini cibarii III. sanguis caprinus decoctus cum
medulla dysintericis, iocur assum caprae coeliacis sub- 5
venit, magisque etiam hirci, in vino austero decoctum
potumque vel ex oleo myrteo umbilico inpositum. quidam
decocunt a III sextariis aquae ad heminam addita ruta.
utuntur et liene asso caprae hircive et sebo hirci in pane, 208.1
qui cinere coctus sit, caprae a renibus maxime, ut per
se hauriatur protinusque modice frigida. sorberi iubent
aliqui et in aqua decoctum sebum admixta polenta et cu-
mino et aneto acetoque. inlinunt et ventrem coeliacis 5
fimo cum melle decocto. utuntur ad utrumque vitium et 209.1
coagulo haedi in vino myrtite fabae magnitudine poto et
sanguine eiusdem in cibum formato, quem sanguiculum
vocant. infundunt dysintericis et glutinum taurinum aqua
calida resolutum. inflationes discutit vitulinum fimum in 5
vino decoctum.—Intestinorum vitiis magnopere prodest
coagulum cervorum decoctum cum lente betaque atque ita
in cibo sumptum, leporis pilorum cinis cum melle de-
coctus, lactis caprini potus decocti cum malva exiguo sale
addito; si et coagulum addatur, maioribus emolumentis fiat. 10
eadem vis est et in sebo caprino in sorbitione aliqua, uti 210.1
protinus hauriatur frigida aqua. item feminum haedi cinis
rupta intestina sarcire mire traditur, fimum leporis cum
melle decoctum et cottidie fabae magnitudine sumptum ita,
ut deploratos sanaverint. laudant et caprini capitis cum 5
suis pilis discocti sucum.